Epistola II ad Corinthos*

Caput 1: Versus 12

Nam gloria nostra.Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestrae poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet:Testimonium.Sunt bona opera, quae testantur exterius quid sit in conscientia,Testimonium,id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc.Sinceritate Dei.Sicut impiis est magna poena conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienae malitiae vel minoris gratiae, sed conscientiae nostrae. Quae quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus praesumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam.Non in carnali sapientia.Carnalis sapientiae est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, praedicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam praedicationem arguit
(* Traductions européennes)